Go, Igo, Baduk, Weiqi (囲碁)
≡ Menu

Nuntii latini vom 13. Januar 2012

Quelle: Lateinischer Wochenrückblick
der finnischen Radiostation YLE
http://yle.fi/radio1

[audio:https://www.latinisator.ch/wp-content/uploads/2012/01/nuntii-latini-2012-01-13.mp3|titles=Idus Ianuaria]

Conflictus in Sinu Persico imminet

Unio Europaea nuntiavit novas contra Iraniam sanctiones susceptum iri, quibus impediretur, ne Irania apparatus nucleares ad bombam atomicam necessarios praepararet. Irani autem responderunt se, si id factum esset, Fretum Hormuz clausuros esse.
Contentionem politicam auget, quod Irania exercitia belli maritimi in illo freto habet. Fretum Hormuz, quod paeninsulam Arabicam a cetera Asia separat, vim habet strategicam, quia per illud commeant naves petroleariae non tantum Iraniae sed etiam Iraquiae, Cuvaiti aliarumque terrarum apud Sinum Persicum iacentium. Americani nuntiaverunt se impedituros esse, ne Fretum Hormuz clauderetur. USA in illa regione Quintam classem navium longarum tenet, quae exercitui maritimo Iranorum haud dubie praevalere creditur. (Tuomo Pekkanen)

Iudicium contra Mubarak continuatur

Iudicium contra Hosni Mubarak, praesidentem Aegypti potestate expulsum, in urbe Cairo continuatur. Ille inter alia accusatur, quod inter motus populi Aegypti particeps fuerit caedis, qua octingenti cives manifestantes interfecti sint. Accusator flagitat, ut Mubarak, si reus illius criminis iudicatus erit, laqueo suspendatur. (Tuomo Pekkanen)

Iaponia veteres electrificinas nucleares claudit

Regimen Iaponiae suadet, ut omnes electrificinae nucleares plus quadraginta annorum claudantur. Propositum est securitatem augere. Antea aetas electrificinarum nuclearium in Iaponia nullo modo circumscripta fuit. Hodie tantum duae electrificinae aetatem quadraginta annorum superaverunt, sed proximis annis maior pars ex quinquaginta quattuor nuclearibus electrificinis, quae sunt in Iaponia, illum terminum assequentur. (Tuomo Pekkanen)

Stephen Hawking septuagenarius

Stephen Hawking, physicus Britannus notissimus, die Dominico (8.1.) septuaginta annos complevit. Morbo ALS debilitatus conventui, qui in Universitate Cantabrigensi in honorem eius factus est, interesse non potuit. Celeberrimus ex operibus eius est “Brevis historia temporis”, in quo universum eiusque originem modo populari explicavit. In colloquio a societate BBC transmisso Hawking censebat periculum esse, ne genus humanum emoriretur, cum magna calamitas, sicut bellum nucleare aut calefactio climatis, Terrae obtigisset. Ideo maximi esse, ut homines spatium cosmicum incolerent et colonias in Marte aut in aliis corporibus caelestibus conderent. (Tuomo Pekkanen)

Suffragia praesidentialia anticipata

Comitia praesidentialia Finnorum die vicesimo secundo huius mensis (22.1.2012) fient, sed suffragia anticipata a die undecimo usque ad septimum decimum diem (11.-17.1.) dare licet. In demoscopiis factis Sauli Niinistö, candidatus factionis conservativae, ceteris praevalet, sed si plus quam dimidium votorum non acceperit, altera comitia Nonis Februariis (5.2.) inter duos candidatos fient, qui plurima vota obtinuerint. (Tuomo Pekkanen)

Nuntii latini vom 9. Januar 2012

Quelle: Lateinischer Wochenrückblick
der finnischen Radiostation YLE
http://yle.fi/radio1

[audio:https://www.latinisator.ch/wp-content/uploads/2012/01/nuntii-latini-2012-01-09.mp3|titles=ante diem quintum Idus Ianuarias]

De consultationibus pacis

Die Martis (3.1.) conciliatores pacis Israelianorum et Palaestinensium primum post spatium unius anni inter se convenerunt. Jitzhak Molcho, internuntius Israelianus, et Saeb Erekat, orator regiminis Palaestinensis, in urbem Iordaniae Ammaniam congregati sunt, ut de pace inter utramque partem restituenda agerent. Colloquiis aderant etiam aliquot observatores internationales. (Reijo Pitkäranta)

Rerum in Libya condicio

Mustafa Abdel Jalil, praeses regiminis temporarii Libyae, timet, ne in Libya bellum domesticum oriatur. Ita censuit, postquam quattuor homines Tripoli, in urbe capite, occisi sunt conflictibus violentis ibidem factis. Jalil ait Libyam post dictatorem Muammar Gaddafi mortuum in vacuum quoddam potestatis incidisse, cum novo regimini non contigisset, ut greges armatos inter se certantes coerceret. (Reijo Pitkäranta)

Quid in Nigeria acciderit

Praesidens Nigeriae terrae suae statum necessitatis edixit, qui ad quattuor regiones eiusdem civitatis partim pertinet. Anno vergente in Nigeria tumultus orti sunt, quibus magna multitudo hominum vitam amisit. Neque solum de ictibus a musulmanis in ecclesias Christianas factis agitur, sed etiam variae gentes de agris possidendis ibidem inter se cruente pugnaverunt. (Reijo Pitkäranta)

Praesidatus Unionis Europaeae

Kalendis Ianuariis (1.1.) praesidatus Unionis Europaeae a Polonis ad Danos in sex menses transiit. Quod munus illis eo difficilius fore existimatur, quod Dania, utpote quae foederis pecuniaris socia non sit, a multis rebus Unionis Europaeae decernendis procul amota est. Quae cum ita essent, Dani imprimis id agere decreverunt, ut inter praesidatum suum in variis eventibus culturalibus instituendis praeter ceteros Europaeos excellerent. (Reijo Pitkäranta)

De comitiis praesidentialibus

Anno bismillesimo duodecimo (2012), qui nuper iniit, in civitatibus praepotentibus, quales sunt Civitates Americae Unitae, Russia, Francogallia, comitia praesidentialia habebuntur. Hoc etiam ad Finniam valet, ubi die vicesimo secundo mensis Ianuarii (22.1.) novus praesidens eligetur. Omnino octo factiones politicae suum quaeque candidatum vel candidatam proposuerunt. Nisi quis eorum iam primo suffragio maiorem sententiarum partem consecutus erit, Nonis Februariis (5.2.) alterum suffragium fiet. (Reijo Pitkäranta)

Louvre museum frequentissimum

E museis mundi viatoribus omnium gratissimum est Louvre, quod Lutetiae Parisiorum situm esse constat. Id enim anno proxime praeterito novem fere miliones hominum recepit. Secundum ab eo erat Museum Britannicum Londiniense, cui sex milionibus hospitum gaudere licebat. Tertio loco positum est Museum Metropolitanum Neo-Eboracense cum frequentia quinque milionum amicorum artis. (Reijo Pitkäranta)

Lerntipp für das neue Jahr

karatasi ist eine iPhone-Programm (gratis, open source), das nicht nach dem Leitner-Prinzip (Kästchen-Prinzip) funktioniert, sondern nach dem sog. «SuperMemo-Algorythmus». Während des Lernens bewertet man seinen Wissensstand in einem Testmodus auf einer Skala von 1 (−−−) bis 6 (+++). Das Programm errechnet daraus, in welchem Zeitintervall das jeweilige Kärtchen erneut abgefragt werden soll, und stellt täglich neue Wörter zum Test zusammen. Schwierige Wörter werden in kürzeren Intervallen wiederholt, bekannte erst nach längerer Zeit. Als schwierig bewertete Kärtchen werden zudem zur Übung aktiviert (siehe Screenshots). Am besten arbeitet man täglich mit dem Programm, längere Pausen sollte man vermeiden.

Die folgende Beschreibung des SuperMemo-Prinzips entstammt dem NZZ Folio 11/10 — Thema: Das Superhirn, Artikel: Piotr Wozniak — Der Mann, der nie vergessen will.

Supermemo beruht auf der Einsicht, dass es einen idealen Augenblick gibt, um das, was man gelernt hat, zu repetieren. Wiederholt man es zu früh, ist es reine Zeitverschwendung, übt man zu spät, hat man den Stoff schon wieder vergessen und muss ihn neu lernen. Der richtige Zeitpunkt ist kurz bevor man den Stoff vergisst. Leider ist dieser Zeitpunkt für jeden Menschen und jede Information verschieden. Stellen Sie sich einen Stapel mit Tausenden von Karteikarten vor. Irgendwo in diesem Stapel befinden sich die Karten, die Sie jetzt gerade repetieren sollten. Aber welche? Doch zum Glück folgt die menschliche Vergesslichkeit einem bestimmten Muster. Wir vergessen nämlich exponentiell. Die Wahrscheinlichkeit, bei einem Quiz die richtige Antwort zu geben, nimmt erst rasant ab, und danach wird die Kurve flacher. Dieses Muster ist der kognitiven Psychologie schon lange bekannt, aber bisher hat man wenig praktischen Nutzen daraus ziehen können. Die Sache ist zu komplex, als dass wir sie mit unserem blossen Gehirn in den Griff bekommen könnten. Vor zwanzig Jahren jedoch kam Wozniak auf die Idee, dass sich der Augenblick des Vergessens per Computer berechnen lassen müsste – vorausgesetzt, man verfügt über den richtigen A­lgorithmus. Supermemo ist das Ergebnis seiner Forschungen. Das Programm sagt den künftigen Zustand des Gedächtnisses einer Person voraus und lässt sie Informatio­nen zum optimalen Zeitpunkt repetieren.

Homescreen

Testmodus

Übungsmodus

Weitere Angaben unter dem «Reiter»: Vokabeltraining

Nuntii latini vom 16. Dezember 2011

Quelle: Lateinischer Wochenrückblick
der finnischen Radiostation YLE
http://yle.fi/radio1

[audio:https://www.latinisator.ch/wp-content/uploads/2011/12/nuntii-latini-2011-12-16.mp3|titles=ante diem septimum decimum Kalendas Ianuarias]

Conventus Unionis Europaeae

Moderatores Unionis Europaeae conventu Bruxellis habito foedus oeconomico-politicum condere decreverunt, cuius esset oeconomiam singularum civitatum novis legibus stabilire. De rebus autem singulis huius consociationis non ante quam mense Martio constituetur. Britanni recusaverunt, quominus hoc pactum approbarent. Neque participantibus manifeste demonstrare contigit, quonam modo discrimen aeris alieni, quo Europa iam per duos annos vexatur, tandem solveretur. (Reijo Pitkäranta)

Tumultus in Russia orti

In diversis urbibus Russiae, imprimis Moscuae et Petropoli, tumultus violenti orti sunt, quibus multa milia hominum interfuerunt. Qui cives eventu comitiorum parlamentarium parum contenti principem ministrum Vladimir Putin et fautores eius fraudis accusaverunt et postulaverunt, ut in Russia novum suffragium populi haberetur. Praesidens Dmitri Medvedev pollicitus est in illas accusationes inquisitum iri. (Reijo Pitkäranta)

De epidemia morbillorum

Ordo sanitarius mundi (WHO) Europaeos de epidemia morbillorum praemonuit. Timet enim, ne ille morbus, nisi cito coercitus sit, anno proxime futuro longe lateque effundatur. Rem ita se habere eo verisimilius esse existimatur, quod novem primis mensibus huius anni in Europa iam viginti sex milia casuum morbillorum reperta sunt. (Reijo Pitkäranta)

Res ab Amundsen gesta

Abhinc centum annos exploratores Roald Amundsen et Robert Scott acerrime certaverunt, uter eorum prior polum meridionalem consecuturus esset. Victor evasit Amundsen, qui postridie Idus Decembres anno millesimo nongentesimo undecimo (14.12.1911) vexillum Norvegicum illo loco constituit. Scott autem, vir Britannus, uno mense post eodem advenit et inde domum rediens frigore mortuus est. (Reijo Pitkäranta)

Metallum pluma levius

Investigatores Americani ope nanotechnologiae genus metalli levissimum invenerunt. Id, cum pondo nonnisi nongentena microgrammata per singula centimetra cubica valet, centum partibus levius est, quam ulla alia materia insulatoria. Structura eius spumae similis esse videtur. Ob proprietates optimas, levitatem scilicet et flexibilitatem, in securitatem vehiculorum provehendam usui fore putatur. (Karoliina Ignatius)

De cantionibus nataliciis

Societas missionaria Finniae iam pridem libellum edendum curavit, quo cantus natalicii omnium pulcherrimi continentur. Quae piae cantiones apud populum tantam gratiam assecutae sunt, ut non solum in aedibus sacris cantentur sed etiam in cauponis, stationibus benzinariis, sedibus mercatoriis personent. Huc accedit, quod fasciculi eorundem canticorum ex Finnia usque ad urbes Asiae propagati sunt. (Reijo Pitkäranta)

Pausa Nuntiorum natalicia

Septimana proxime futura Dies nativitatis Domini celebrabitur, quam ob rem Nuntii Latini tunc non emittentur. Inde fit, ut auditoribus nostris iam nunc Bona Natalia exoptemus. Valete! (Reijo Pitkäranta)

Nuntii latini vom 9. Dezember 2011

Quelle: Lateinischer Wochenrückblick
der finnischen Radiostation YLE
http://yle.fi/radio1

[audio:https://www.latinisator.ch/wp-content/uploads/2011/12/nuntii-latini-2011-12-09.mp3|titles=Nuntii latini a.d. V. Idus Decembres]

Quid Olli Rehn dixerit

Die Iovis (8.12.) Bruxellis conventus biduanus Unionis Europaeae inauguratus est. Ibi deliberatur, quonam modo periculum, quod monetae in Europa communi imminet, averti possit. Olli Rehn, praeses vicarius Commissionis Unionis, dixit participantibus tales rationes inveniendas esse, quibus utendis foedus oeconomicum Europaeum corroboraretur. Ita fieri posse, ut tale incommodum oeconomicum, quod Graeciae obtigisset, in aliis civitatibus Europaeis evitaretur. (Reijo Pitkäranta)

Comitia in Russia facta

Die Dominico (4.12.) in Russia comitia parlamentaria instituta sunt. Tum accidit, ut factio nomine ‘Russia cohaerens’, cui princeps minister Vladimir Putin praeest, magnam partem gratiae, qua apud populum antea valuerat, infeliciter amitteret. Quantam cladem acceperit, inde apparet, quod factio eius septuaginta septem sedes parlamentares perdidit. Communistae autem, qui sententiarum paene vicenas centesimas sibi paraverunt, successu suo contenti erant. (Reijo Pitkäranta)

Novum regimen Belgii

Discrimen in Belgio administrativum tandem solutum est, cum id Nonis Decembribus (5.12.) novum regimen accepit. Tum iam quingentesimus quadragesimus dies illuxerat, postquam comitia parlamentaria ibidem facta erant. Coalitio in tredecim ministris e sex diversis factionibus oriundis consistit. Munere ministri principis fungitur Elio Di Rupo, qui linguam Francogallicam pro sermone patrio habet. (Reijo Pitkäranta)

Nationes Unitae et Libya

Consilium securitatis Nationum Unitarum Libyae usque eo auxilium ferre constituit, donec armamentaria, quae ibidem magna sunt, omnino delerentur et res in civitate pacarentur. Quod intra tres menses perfici posse existimatur. Initio Nationum Unitarum erat providere, ut Libya novam legem fundamentalem haberet et comitia parlamentaria ibidem sine ullis perturbationibus fierent. Novum officium eius est Libyae in armis exeundis subvenire. (Reijo Pitkäranta)

Res quaedam palaeontologica

Mandibula abhinc octoginta quinque annos in Britannia reperta demonstrat hominem sapientem maturius quam antea putatum est, in Europam advenisse. Computatio radiocarbonica quidem fieri non potuit, sed investigatoribus contigit ossibus animalium, quae una cum ea reperta erant, tempus dare. Apparuit mandibulam eius hominis fuisse, qui abhinc paene quadraginta quattuor milia annorum vixit. (Antti Ijäs)

Helenius victoriam reportavit

Pridie Nonas Decembres (4.12.) in urbe Helsinki de principatu Europaeo pugilationis gravissimi ponderis certabatur. Qua pugna superior discessit Robert Helenius, pugil professionalis Finnus, cum adversarium Britannum Dereck Chisora duobus punctis ad unum vicit. Eventus admodum dubius esse videbatur, quam ob rem Chisora statim postulabat, ut sibi brevi facultas daretur cum victore suo denuo confligendi. eleniHee (Reijo Pitkäranta)