Quelle: Lateinischer Wochenrückblick
der finnischen Radiostation YLE
http://yle.fi/radio1
Conflictus in Sinu Persico imminet
Unio Europaea nuntiavit novas contra Iraniam sanctiones susceptum iri, quibus impediretur, ne Irania apparatus nucleares ad bombam atomicam necessarios praepararet. Irani autem responderunt se, si id factum esset, Fretum Hormuz clausuros esse.
Contentionem politicam auget, quod Irania exercitia belli maritimi in illo freto habet. Fretum Hormuz, quod paeninsulam Arabicam a cetera Asia separat, vim habet strategicam, quia per illud commeant naves petroleariae non tantum Iraniae sed etiam Iraquiae, Cuvaiti aliarumque terrarum apud Sinum Persicum iacentium. Americani nuntiaverunt se impedituros esse, ne Fretum Hormuz clauderetur. USA in illa regione Quintam classem navium longarum tenet, quae exercitui maritimo Iranorum haud dubie praevalere creditur. (Tuomo Pekkanen)
Iudicium contra Mubarak continuatur
Iudicium contra Hosni Mubarak, praesidentem Aegypti potestate expulsum, in urbe Cairo continuatur. Ille inter alia accusatur, quod inter motus populi Aegypti particeps fuerit caedis, qua octingenti cives manifestantes interfecti sint. Accusator flagitat, ut Mubarak, si reus illius criminis iudicatus erit, laqueo suspendatur. (Tuomo Pekkanen)
Iaponia veteres electrificinas nucleares claudit
Regimen Iaponiae suadet, ut omnes electrificinae nucleares plus quadraginta annorum claudantur. Propositum est securitatem augere. Antea aetas electrificinarum nuclearium in Iaponia nullo modo circumscripta fuit. Hodie tantum duae electrificinae aetatem quadraginta annorum superaverunt, sed proximis annis maior pars ex quinquaginta quattuor nuclearibus electrificinis, quae sunt in Iaponia, illum terminum assequentur. (Tuomo Pekkanen)
Stephen Hawking septuagenarius
Stephen Hawking, physicus Britannus notissimus, die Dominico (8.1.) septuaginta annos complevit. Morbo ALS debilitatus conventui, qui in Universitate Cantabrigensi in honorem eius factus est, interesse non potuit. Celeberrimus ex operibus eius est “Brevis historia temporis”, in quo universum eiusque originem modo populari explicavit. In colloquio a societate BBC transmisso Hawking censebat periculum esse, ne genus humanum emoriretur, cum magna calamitas, sicut bellum nucleare aut calefactio climatis, Terrae obtigisset. Ideo maximi esse, ut homines spatium cosmicum incolerent et colonias in Marte aut in aliis corporibus caelestibus conderent. (Tuomo Pekkanen)
Suffragia praesidentialia anticipata
Comitia praesidentialia Finnorum die vicesimo secundo huius mensis (22.1.2012) fient, sed suffragia anticipata a die undecimo usque ad septimum decimum diem (11.-17.1.) dare licet. In demoscopiis factis Sauli Niinistö, candidatus factionis conservativae, ceteris praevalet, sed si plus quam dimidium votorum non acceperit, altera comitia Nonis Februariis (5.2.) inter duos candidatos fient, qui plurima vota obtinuerint. (Tuomo Pekkanen)