Quelle: www.latinitium.com
Text (PDF)
Salvete sodales. Hodie tractabimus terriculamenta, horrenda quae olim et fortasse etiam nunc Stockholmiae fiunt.
GIDEON
Fuit olim monachus nomine Gideon qui saeculo IX fuit. Ei negotium datum est ut doctrinam Christianam apud barbaros (apud Suetos) propagaret et divulgaret. Cum mare Balticum nave sua relinqueret ut intraret lacum cui nomen est Meler, naufragium factum est. Hoc naufragio facto, undis iactatus est et aquis miser perivit Gideon.
Post me conspicitis domum quae aedificata est eo ipso loco quo corpus illius monachi eiectum est in terram. Et dicitur etiam nunc, post tot saecula, inambulare et conspici in hypogaeo, sub terra huius ipsius aedificii. Nulla enim nox intercedit quin conspiciatur, nulla nox intercedit quin exaudiatur ille miser Gideon.
PALATIUM LARVARUM
Nunc ante palatium larvarum vel ante aulam larvarum sumus. Haec est domus totius urbis Stockholmiae quae maxime a larvis inquietatur et infestatur et agitatur. Nulla alia domus in hac tota urbe tot larvas, tot phantasmata noctu patitur.
Aedificatum est hoc aedificium ineunte saeculo XVIII et vocatum est Scheffleri Palatium. Sed iam fere ducentos annos illud primum nomen quod dixi servat, quod est Palatium Larvarum. Primus dominus huius palatii, sane ille qui vocatur Schefflerus, dicitur inclusus esse pariete; alius vero dominus huius aedificii, huius domus, tam malignus, tam malus, tam improbus, tam nefandus fuisse ut ipse diabolus veniret ut eum ad Inferos secum duceret.
Horrenda hic fiunt. Media enim nocte, audiuntur larvae quae rident, quae lacrimant, quae singultiunt. Franguntur specula, franguntur etiam fenestrae, et in hoc horto maxime audiuntur ulutatus feminarum. In ipsa domo sua sponte quasi caeca aura exstinguuntur flammae candelarum.
Tantopere haec domus inquietata est larvis ut sacerdos adhibitus sit. Arcessiverunt igitur sacerdotem qui eiceret, qui expelleret larvas, lemures ex hac domo. Tamen quid factum est? Ille sacerdos adiurando conatus est expellere has larvas, sed ipse per fenestram eiectus est. Larvae manserunt.
Sed multa et mira hic videntur facta esse, nam, inter alia, anno MCMVII inventum est corpus mortuum, effossum est in hoc ipso horto. Nec satis certum est quis fuerit, neque quando sepultus sit. Sed illud videtur certum: eum esse unum ex eis qui etiam nunc hic coagentur.
Vel fortasse non.
Transcripsit Hugo Medeiros e Brasilia.