Go, Igo, Baduk, Weiqi (囲碁)
≡ Menu

Lustratio in museo El Prado: Iudicium Paridis


Quelle: collegiumlatinitatis.com

Salvete omnes. Nomen mihi est Georgius Tárrega, sum magister linguae Latinae, Valentiae. ET Nunc vobis aliquid dicam de tabula a Rubenio illo picta — est Iudicium Paridis, est tabula picta notissima. Ille Rubenius depinxit tabulam anno 1638-39. Non tantum ille operam dabat in officina
immo etiam multos habebat discipulos quibuscum ille operam dabat
et tabulas pingebat etiam Latine loquebatur, nonne…
Tunc temporis iam erat in eo ut moreretur, nam laborabat podagra,
erat morbus quidam cui nomen est «gota» Hispanice. Tandem mortuus est anno 1640.

Quid videmus in tabula? Tabula est duas in partes divisa. Vt videtis hac in scaena sunt tres feminae, potius deae. Hac in parte, a sinistra, sunt duo viri, sed ille qui sedet est vir, est Paris qui etiam dicebatur «Alexandros». Vir qui stat, non est vir tantum, est deus, est deus Mercurius. Deus qui, ut videtis, habet petasum, in quo quidem sunt alae. Hoc modo Mercurius volabat et descendebat de caelo. Cur? Postea videbimus. Etiam monstrat et ostendit illis deis malum quoddam de quo postea etiam dicam.

Ille Mercurius erat nuntius deorum etiam habebat (aspicite a sinistra)
etiam in pedibus habebat quae dicuntur «talaria» quae sunt caligae alatae quibuscum etiam volabat. Ille Mercurius qui quidem est paludamento illustrissimo indutus descendit de caelo.

Cur descendit? Quia fuerant in Olympo nuptiae. In illis nuptiis erant multi dei deaeque. Nuptias faciebant praesertim Peleus et Thetis, qui quidem erunt parentes Achillis. Vt saepe fit in nuptiis, sunt multi invitati, sed non omnes invitantur… Qui non invitantur, aegerrime ferunt et irascuntur. Ergo Eris, quae Latine dicebatur «Discordia», maxime irata est, quia non invitata est in nuptias, ergo subito venit in nuptias, prodivit in scaenam et iecit malum in quo inscriptum erat ‘pulcherrimae’.

‚Pulcherrimae‘, quod quidem est dativus casus. Quae dea erat pulcherrima? Nam multae deae erant pulcherrimae. Pulchra erat Venus, erat Iuno, erat Minerva. Omnes deae, praesertim illae, pugnaverunt, certabant maxime de malo, quia dicebant se esse pulcherrimas.

Ergo quid fecerunt? Dixerunt: «Ah, Iuppiter est pater omnium deorum
discernat Iuppiter!» Iuppiter in Olympo decrevit. Sed dixit:
«Sum in discrimine, est maxima difficultas!» Aspexit, se vertit et vidit in campis quendam misserrimum virum scilicet, Paridem, qui erat pastor tunc temporis et dixit: «Mercuri, quaeso, veni et da, quaeso, malum illi pastori.»

Paulo post, nuntius descendit et una cum eo descenderunt tres deae. Quid fecerunt? Mercurius dixit: «Aspice, salve, sumus Mercurius et deae. Sum Mercurius, nuntius deorum, et debes discernere. Hoc malum, illud malum debes dare, debes praebere deae pulcherrimae.»

Ergo aspicite, aspicite Paridem, ille maxime sollicitatur, sollicitus est. Est in discrimine sicut Iuppiter: «Quid faciam? Nam dea…».

Hic est claritas, aspicite, hoc est Rubenius. Hic est maxima claritas, est imago illustrissima, illucet prorsus et hic est tamquam obscuritas. Sunt duo viri, sunt deae, sunt colores. Hic est albus color, hic est ruber, hic est purpureus color, hic est tamquam obscuritas. Praeter duas scaenas etiam est prospectus, quod est res solita apud Rubenium. Etiam sunt oves, sunt arbores altae. Omnia Rubenius minutatim describebat, minutatim et singulatim depingebat. Aspicite, postea dicam de armis, arma maxime coruscant, maxime nitent, maxime splendent. Aspicite oculos canis, oculos ovium, splendent, nitent.

Quid fecerunt deae? Deae obtulerunt, ut dixit Ovidius, munera
obtulerunt Paridi dona. Quae dona?

A sinistra videtis Minervam, est dea sapientiae, dea doctrinae, etiam dea belli. Hac de causa ostenduntur arma. Vt videtis est scutum vel clipeus, est galea et etiam hic videmus noctuam, insigne sapientiae. Haec est Minerva, et Minerva obtulit, quid obtulit? Virtutem, audaciam omnibus in bellis. Dixit hoc Minerva: «Si me elegeris, habebis virtutem maximam omnibus in bellis.» Hoc placuit Paridi.

Sed hic iam a dextera habemus Iunonem. Iuno erat uxor, erat regina totius caeli, erat uxor Iovis. Et ut videtis, in capite habet diadema. Est ornata diademate. Etiam est hic, a dextera (fortasse non optime cernitur), sed est pavo cuius alae maxime ornantur multis oculis. Etiam habent amictus qui multos colores habent, etiam micant. Aspicite amictum, aspicite pallam illius deae. Iuno obtulit potestatem quia erat regina caeli ergo dixit: «Tu habebis potestatem, habebis regnum, habebis divitias, copias, omnia prorsus, si me elegeris!»

Tandem Venus, Afrodite Graece, illa quam quidem complectebatur Cupido puer qui complectitur matrem. Etiam est Amor supra, qui venit et iam nobis ostendit finem totius fabulae. Ille Amor coronat, imponit coronam Veneri. Cur? Quia Paris erat vir et viri amant feminas. Illa dixit: «Si me elegeris, ego tibi dabo amorem pulcherrimae feminae totius orbis terrarum.»

Paris dixit: «Quis? Quae femina? Quae est illa femina?» Et dixit: «Helena». Hoc est initium belli Troiani, nam Helena erat uxor Menelai; uxor habebat maritum, sed illa Venus ostendit et proposuit Helenam. Tandem Paris dixit: «Ita, tu vinces», et hoc decrevit.

Rursus dicam: fuit initium belli quod ab illo tempore et Iuno et etiam Minerva semper oderunt illum Paridem; semper vitio ei verterunt quod elegerit Venerem et Venus semper favit Paridi.