≡ Menu

Dies ater

Salvete, Auditores! Quanta miseria! Quanta calamitas! Ego sto in loco prope Vesuvium montem sito. Ubique ignes flammaeque. Ingenti vi e monte erumpunt et magnam nubem in caelum iactant. De caelo summa copia terrae et cineris decidit et homines, vias, villas tegit. Loca tremere non desinunt. Ubique clamores miserorum hominum, saepe voces audio: «Date auxilium!» – «Adeste nobis!» – «Quis me, quis liberos meos adiuvat?»

Audite ipsi, auditores mei! Homines magna voce clamant: «O di, quam crudeles estis! Quam atrox est fatum!» Vix possum videre aedificia, campos, agros. Sol abest. Nox adest. Specto fumum tantum et ignem. In nube magis magisque densa et fervida homines non iam possunt spiritum ducere. Multi ad mare currunt navesque petunt. In mari fuga salutem petere volunt. Cinis, fumus, ignis omnes opprimunt. Ubique corpora mortuorum iacent. Numquam calamitatem tam ingentem neque ego vidi neque alii viderunt. O di, cur hanc summam miseriam Romanis attribuistis? Cur vestro consilio hic dies ater accidit?