Quelle: Lateinischer Wochenrückblick
der finnischen Radiostation YLE
http://yle.fi/radio1
Suffragia Finnorum praesidentialia
In primis suffragiis comitiorum praesidentialium Sauli Niinistö, candidatus factionis conservativae, ex opinione competitoribus praevaluit, cum triginta septem centesimas (37%) votorum obtinuit. Secundus inopinanter factus est Pekka Haavisto factionis prasinorum, qui apud cives maiorem gratiam (18,8%) invenit quam Paavo Väyrynen (17,5%), politicus veteranus partis centralis.
Maximam cladem passus est Paavo Lipponen, democrata socialis, cui minus quam septem centesimae (6,7%) suffragantium favebant. Ad urnas paene septuaginta tres centesimae (72,7%) civium venerunt. Quae cum ita sint, in alteris comitiis Nonis Februariis (5.2.) futuris cives constituent, utrum Niinistö an Haavisto praesidens Finnorum in proximum sexennium designetur. (Tuomo Pekkanen)
Rebelles suburbium Damasci occupaverunt
Rebelles Syriae Dumam, suburbium Damasci, occupaverunt, quod antea illis non contigerat. Res autem nondum a partibus neutralibus confirmari potuit. Duma, quam plus centum milia hominum habitant, circiter viginti chiliometra in septentrionem ab urbe Damasco distat. Fuit unus ex locis principalibus motuum Syriae popularium. (Tuomo Pekkanen)
Qui non lugebant, puniuntur
Magistratus Coreae Septentrionalis omnes punire coeperunt, qui mortem Carissimi Ducis Kim Jong Il satis non lugebant. Acta diurna Coreae Meridianae (Daily NK) narraverunt opere coacto minime sex mensium illos affici, qui conventibus inter luctum publicum convocatis non interfuissent aut in eis non flevissent neque satis sinceri apparuissent. At sedes informatica Coreae Septentrionalis (KCNA) haec falsissima esse asseveravit et propagatores talium nuntiorum “miserabilem populi faecem” appellavit. Alioquin Corea Septentrionalis vicinos meridianos accusavit, quod reverentiam adversus Kim Jong Il inter luctum non adhibuissent. (Tuomo Pekkanen)
Lingua Lapponica in periculo
Periculum est, ne lingua Lapponica sive Samica in Finnia omnino intereat. Plures quam dimidium puerorum Samice loquentium iam extra regiones Samorum domesticas habitant, ubi institutio Samice non ministratur. His decem annis Sami magis magisque in oppida urbesque migraverunt neque nova generatio in circumiectis urbanis sermonem Samicum facile sibi assumit. Leges Finniae linguam Samorum tantum in communibus Lapponiae septentrionalibus tutantur, etsi tertia pars eorum alibi in Finnia habitat. Sami hodie numerantur minus quam octo milia, ex quibus in regione urbana Helsinkiensi quingenti fere sunt. (Tuomo Pekkanen)
Panis secalicius vires facit
Panis secalicius mane sumptus memoriam servat acriorem et vires facit meliores quam panis albus. Investigatio in Universitate Lundensi facta ostendit differentiam esse notabilem. Illa differentia maxima est duabus horis post ientaculum. Cibus, in quo multae fibrae insunt, etiam gradum sacchari sanguinis idoneum inter horas antemeridianas tenet. (Tuomo Pekkanen)