Quelle: Lateinischer Wochenrückblick
der finnischen Radiostation YLE
http://yle.fi/radio1
Quid Olli Rehn dixerit
Die Iovis (8.12.) Bruxellis conventus biduanus Unionis Europaeae inauguratus est. Ibi deliberatur, quonam modo periculum, quod monetae in Europa communi imminet, averti possit. Olli Rehn, praeses vicarius Commissionis Unionis, dixit participantibus tales rationes inveniendas esse, quibus utendis foedus oeconomicum Europaeum corroboraretur. Ita fieri posse, ut tale incommodum oeconomicum, quod Graeciae obtigisset, in aliis civitatibus Europaeis evitaretur. (Reijo Pitkäranta)
Comitia in Russia facta
Die Dominico (4.12.) in Russia comitia parlamentaria instituta sunt. Tum accidit, ut factio nomine ‘Russia cohaerens’, cui princeps minister Vladimir Putin praeest, magnam partem gratiae, qua apud populum antea valuerat, infeliciter amitteret. Quantam cladem acceperit, inde apparet, quod factio eius septuaginta septem sedes parlamentares perdidit. Communistae autem, qui sententiarum paene vicenas centesimas sibi paraverunt, successu suo contenti erant. (Reijo Pitkäranta)
Novum regimen Belgii
Discrimen in Belgio administrativum tandem solutum est, cum id Nonis Decembribus (5.12.) novum regimen accepit. Tum iam quingentesimus quadragesimus dies illuxerat, postquam comitia parlamentaria ibidem facta erant. Coalitio in tredecim ministris e sex diversis factionibus oriundis consistit. Munere ministri principis fungitur Elio Di Rupo, qui linguam Francogallicam pro sermone patrio habet. (Reijo Pitkäranta)
Nationes Unitae et Libya
Consilium securitatis Nationum Unitarum Libyae usque eo auxilium ferre constituit, donec armamentaria, quae ibidem magna sunt, omnino delerentur et res in civitate pacarentur. Quod intra tres menses perfici posse existimatur. Initio Nationum Unitarum erat providere, ut Libya novam legem fundamentalem haberet et comitia parlamentaria ibidem sine ullis perturbationibus fierent. Novum officium eius est Libyae in armis exeundis subvenire. (Reijo Pitkäranta)
Res quaedam palaeontologica
Mandibula abhinc octoginta quinque annos in Britannia reperta demonstrat hominem sapientem maturius quam antea putatum est, in Europam advenisse. Computatio radiocarbonica quidem fieri non potuit, sed investigatoribus contigit ossibus animalium, quae una cum ea reperta erant, tempus dare. Apparuit mandibulam eius hominis fuisse, qui abhinc paene quadraginta quattuor milia annorum vixit. (Antti Ijäs)
Helenius victoriam reportavit
Pridie Nonas Decembres (4.12.) in urbe Helsinki de principatu Europaeo pugilationis gravissimi ponderis certabatur. Qua pugna superior discessit Robert Helenius, pugil professionalis Finnus, cum adversarium Britannum Dereck Chisora duobus punctis ad unum vicit. Eventus admodum dubius esse videbatur, quam ob rem Chisora statim postulabat, ut sibi brevi facultas daretur cum victore suo denuo confligendi. eleniHee (Reijo Pitkäranta)