Quelle: Lateinischer Wochenrückblick
der finnischen Radiostation YLE
http://yle.fi/radio1
De conventu climatico
Die Lunae (28.11.) Durbaniae, in urbe Africae Australis, conventus climaticus Nationum Unitarum inauguratus est. Participes imprimis id agere conantur, ut pactum de atmosphaera tuenda, de quo in urbe Kioto convenit, continuetur et ad novam pactionem ad omnes gentes pertinentem adeatur. Tractatus Kiotoensis, cui neque Sinae neque Civitates Americae Unitae subscripserunt, anno proxime futuro valere desinet. (Reijo Pitkäranta)
Breivik mentis non compos
Iudices Norvegi censuerunt Andream Behring Breivik, qui aestate proxime praeterita septuaginta septem homines Osloae interfecit, mentis non compotem fuisse. Verisimile igitur est eum in vincula non coniectum sed in aliquod valetudinarium psychiatricum inclusum iri. (Reijo Pitkäranta)
Neonazistae civium occisores
Animi Germanorum perturbati sunt compluribus homicidiis a neonazistis commissis, quibus saltem decem cives vitam amiserunt. Custodes publici tres homines deprehenderunt, quos commercium commune cum occisoribus habuisse creditur. Quam ob rem non desunt, qui reprehendant Germanos oblitos esse, quanto periculo partes dextrae extremae civitati essent. (Reijo Pitkäranta)
De percontatro Martiali
Magistratus Russi ab investigatione spatiali concesserunt sibi non contigisse, ut percontatrum cosmicum ad stellam Martem emitterent. Navis enim sideralis eorum in orbitam Terrae circumvolventem quidem pervenit, sed deinde machinamenta motoria, quorum erat cursum navigii ad Martem versus dirigere, non incitata sunt. Ex hoc vitio technico sequitur, ut missile illud re infecta aliquando in Terram decidat. (Reijo Pitkäranta)
Regio tutelaris naturae
Regimen Australiae decrevit regionem mari tuendo maximam prope oram Australiae septentrionalis condere. Quae area tutelaris Mare corallicum complectens circuitu tantum patet, ut superficiem Germaniae et Francogalliae in unum collatam aequiperet. Neque solum naturae Australiae proderit, sed etiam, ut speratur, ad rem viariam et quaestum piscatorum illis locis viventium nonnihil conferet. (Reijo Pitkäranta)
Finni pane vix vescuntur
Consumptio panis in Finnia his temporibus valde deminuta est. In causa, cur tam multi homines eo cibo tamquam sibi noxio vesci recusent, sunt hydrates carbonici, qui pane continentur. Pistores autem, ut clientes amissos recuperarent et novos quoque emptores sibi acquirerent, panificia novi generis ad mercatum ferre coeperunt. (Reijo Pitkäranta)
De cura laserica dentium
Cura dentium radio laserico multo facilior celeriorque redditur. Medici dentarii narrant curationem lasericam nullum dolorem aegrotis afferre, quae res efficiat, ut dentes etiam hominum odontophobia laborantium hodie sine anaesthesia locali curari possint. Apparatus laserici in Finnia adhuc rariores sunt quam in ceteris civitatibus Europaeis, sed usus eorum cito crebrescit. (Saara Honkanen)