Lateinischer Wochenrückblick
der finnischen Radiostation YLE
http://yle.fi/radio1
Tumultus in Aegypto orti
In urbe Cairo et aliis Aegypti partibus tumultus violenti orti sunt, quibus cives consilio militari terram regenti vehementissime adversantur. Neque reclamitantes contenti erant oratione, quam Mohammed Tantawi, dux illius consilii, die Martis (22.11.) coram populo habuit.
Contionabundus enim pollicitus est brevi in Aegypto et novam administrationem formatum et comitia praesidentialia institutum iri. Activistae autem flagitant, ut regimen militare nulla mora interposita imperium deponat et summa potestas rerum senatui e togatorum numero electo tradatur.
(Reijo Pitkäranta)
Edictum Nationum Unitarum
Violentiae et facinora contra iura humana facta, quae in Syria iam per octo menses continuantur, a Coetu Nationum Unitarum condemnata sunt. Idem ordo magistratibus Syriae imperavit, ne suis civibus iam vim adhiberent. Omnino centum viginti duae civitatates sociae huic edicto consenserunt, cum tredecim, in iis Irania, Corea Septentrionalis, Belorussia, tali clausulae adversarentur.
(Reijo Pitkäranta)
Comitia parlamentaria Hispaniae
In Hispania comitia parlamentaria facta sunt, quorum victoriam manifestam reportavit factio popularis dextra. Accepit enim sententiarum quadragenas quinas fere centesimas. Quae cum ita sint, novus princeps minister Hispaniae erit Mariano Rajoy, praeses partium victricarum. Socialistae autem, qui civitati multos annos praefuerunt, male vapulaverunt, quippe qui tantum undetricenas centesimas suffragiorum sibi conciliarent.
(Reijo Pitkäranta)
Neutrina luce velociora
Neutrina, corpuscula elementaria minutissima, luce velocius moveri videntur. Quod patuit ex experimentis, quae physici tribus annis iterum atque iterum modis operandi optimis et fide dignis usi fecerunt. Eventus a rerum peritis pro miraculo habetur, quia repugnat doctrinae ab Alberto Einstein propositae, qua contenditur in mundo nihil esse posse, quod lucem velocitate superet.
(Reijo Pitkäranta)
Urbes antiquae in Sahara
In imaginibus ope satellitum acceptis vestigia urbium antiquarum in desertis Saharae olim sitarum conspiciuntur. Existimantur haec loca archaeologica habitationes Garamantum esse, quem populum scriptores veteres in partibus Africae interioribus olim vixisse commemorant. Ex novis inventis conici potest cultum civilem huius gentis multo praestantiorem fuisse quam ex operibus Vergilii et Livii rem se habere putaveris.
(Reijo Pitkäranta)
Ordo verborum primarius
Investigatores Americani dicunt subiectum obiectumque in lingua primigenia ante verbum positum fuisse. Duo milia ducentae linguae, quarum evolutionem scrutati sunt, a prima origine hoc ordine utebantur, sed postea paene sine exceptione locum verbi mutaverunt. Huiusmodi lingua asseverant et maiores nostros in Africa Orientali abhinc quinquaginta milia annorum locutos esse.
(Antti Ijäs)