Quelle: collegiumlatinitatis.com
Salvete omnes, mihi nomen est Ludovica Blecua, magistrae linguae Latinae et Graecae hic Matriti munere fungor et una cum Gulielmo Palao, qui ex insulis Fortunatis (vulgo Canarias) venit vobis describemus quattuor tabulas a Titiano depictas.
Et Gulielmus et ego ipsa sumus sodales Collegii Latinitatis, quod conditum est ad Latinitatem quoquoversus divulgandam et quod una cum Museo El Prado has lustrationes palam praebet. Idcirco gratias quam plurimas agere volumus Musei El Prado moderatoribus.
Bene, antequam tabulas aggrediamur, habemus in animo praefatione minima ordiri de vita Titiani, nam etsi pictor notissimus fuit, fortasse haud multa scimus de vita eius. Et postea ad tabulas descendemus ut eas lustremus. Ergo aliquid de vita Titiani dicamus:
Titianus Vecellius natus est Venetiis saeculo XV exeunte, ad summam senectutem pervenit (nam vix saeculum vixit) et mortuus est anno 1576.
Notissimas depinxit tabulas, quarum nonnullae hic in Museo El Prado lustrari possunt variisque generibus: sacris, historicis, mythologicis… Fecundissimus fuit artifex, peritissimus anthropographus (id est, qui homines depingebat) et etiam arte prospectus pingendi doctissimus erat. Artem suam didicit in officina Venetiis et post aliquot annos tantam auctoritatem collegit ut princeps fieret illius Scholae Venetiarum, quae tunc temporis florebat. Idcirco nonnulla itinera in Europa suscepit: nam duces, reges, principes, etiam principes Ecclesiae, omnes prorsus potentes avebant, cupiebant tabulam habere a Titiano depictam.
Exempli gratia, a duce Ferrarae, Alfonso I, suscepit Titianus tabulas pingendas ut cubiculum alabastri Aedis Ferrarae ornarent; inter eas tabulas excelluerunt Donum Veneri, Bacchus et Ariadna et Bacchanalia insulae Andri, de quibus mox plura dicemus. Etiam regi Carolo V Titianus depinxit saltem 70 tabulas, et a filio eius, Philippo II, Titianus suscepit 6 tabulas pingendas ut cubiculum privatum in regia ornarent.Vt eas depingeret, Titianus ipse argumentum elegit et rem cepit ex Ovidio, e Metamorphoseon libris, et eas tabulas carmina appellavit, carmina nuncupavit. Et ita sequebatur sententiam notissimam ab Horatio exaratam: ut pictura poesis.
Horatii quidem sententia oportet picturam sicut poesin, tamquam carmen esse, et sane eae tabulae quas Titianus depinxit erant sane deliciae, oblectamenta sensibus.Tabulae erant Diana et Calixtus, Diana et Acteon, Raptus Europae, Perseus et Andromeda, Venus et Adonis et Danae imbrem aureum accipit, quae nunc servatur in quodam museo Londiniensi Haec, date veniam, est tabula… est exemplar quod Titianus postea depinxit. Iam satis est, mea sententia, de vita Titiani.
Nunc transeamus ad primam tabulam formosissimam et omnibus notissimam, quae est haec:
Danae imbrem aureum accipit.
Hoc idem argumentum Titianus suscepit saltem quinquies, id est, Titianus saltem quinquies delineavit hoc idem argumentum. Sed haec tabula, ut iam diximus, non est carmen quod Titianus Philippo II depinxit; est exemplar quod Titianus postea depinxit Sed est summa et novissima omnium quinque tabularum a Titiano depictarum. Pro certo habemus Didacum Velázquez eam emisse in Italia magno pretio anno 1634. Antequam de tabula ipsa loquamur, mea sententia oportet aliquid dicere de Danae, nonne?
De fabula eius. Quae erat Danae? Danae erat filia Acrisii, regis Argorum, et cum Acrisius liberos, filios habere vellet, petivit Delphos, ubi — ut probe scitis — erat oraculum Apollinis. Et oraculo interrogato, sic fuit responsum dei: «Sane, Acrisi, tu filiam habebis. Sed cave! Nam filia tua filium habebit, qui te necabit, te occidet» Acrisius, animo commotus, omnino turbatus, redivit Argos. Et post aliquot annos habuit filiam, nomine Danaen, et eam in turri aenea — id est, ex aere, vulgo bronce exstructa — et in turri eam inclusit ut oraculum, ut sortem eluderet. Sed amici, hoc mementote: nemo, ne deus quidem, tam potens est ut oracula, ut fata eludere possit, nam talia sunt fata! Et quid accidit?
Iuppiter ipse, amore captus, flagrans, urens erga Danaen, in imbrem aureum mutatus, conversus, in turrim intravit et eam violavit, vi compressit. Ex eo compressu natus est post aliquot menses… Quis natus est? Perseus, sane, Perseus qui, tempore labente Gorgonam iugulavit. Et sane invitus, forte, casu, Perseo nolente, avum Acrisium necavit. Bene, sed ea est alia fabula.Nunc redeamus ad tabulam nostram, ad pulcherrimam tabulam. Vt probe videtis, ut bene videtis Titianus omnia disposuit ita ut Danae lucem et visum alliceret… attraheret. Et ea enitet, eminet luce quae de caelo descendit, et quae est ipse Iuppiter, ipse deus. Et aspicite cutem eius, quae candida est, et quae elucet et etiam lucem tabulae, toti tabulae praebet. Est sane ludus oppositionis inter Danaen et nutricem, altera iuvenis, formosissima, pulcherrima, nuda, etiam adversa depicta, altera est vetusta, — nam est anus, nonne? —, est foeda, est turpis, est veste induta et nobis tergum ostendit. Aspicite etiam cutem, nam altera cutis candidae, altera obscurae est…
Est etiam ludus quidam oppositionis inter habitus, inter dispositiones corporum earum: altera tranquilla, quieta recumbit, altera vero prona est, inclinata est, corpus flectit, quo melius imbrem aureum, nummos aureos accipiat. Sunt qui dicant — interpretatione Evemerista quae dicitur — sunt qui dicant nutricem esse ipsam Avaritiam, Iovem vero ipsam Pecuniam.
Sed redeamus ad pulcherrimam Danaen quae, ut iam diximus, tranquilla, quieta recumbit. Et omnino nihil in habitu eius, nihil omnino pudicum est, non solum quia nuda est, sed aspicite os: ea os leviter aperit. Aspicite capillos: non sunt compositi, sed sunt passi et effundunt, cadunt super pectus… Aspicite manum eius, quae in sexu iacet, aspicite crura quae, nisi aperta, non sunt clausa, nonne? Ergo patet eam aperte et palam Iovem exspectare; ea opperitur, aperte opperitur deum Iovem. Aspicite: ea oculos attollit in caelum, in nummos aureos, prorsus in Iovem, omnino dedita deo. Est audax haec Danae, sane, est audax! Et patet hanc tabulam depictam esse ut privatim lustraretur, ut viri, arte excusati, feminam nudam, habitu audacem, adversam in tabula depictam intueri possent.
Est tabula pulcherrima summo artificio composita. Vt mihi videtur, est pulcherrima et multum placet!