Go, Igo, Baduk, Weiqi (囲碁)
≡ Menu

Magister Craft narrat: Aeneis ad usum discipulorum

Quelle: www.magistercraft.com/the-aeneid

LIBER PRIMVS

[audio:https://www.latinisator.ch/wp-content/uploads/2019/04/01-Magister-Craft-Aeneis-Liber-Primus.mp3|titles=Aeneidos Liber Primus]

Olim erat vir, nomine Aeneas. Aeneas a Troia ad Italiam navigabat. Aeneas conditor futurus Romae fuit. Sed Iuno, regina deorum, Aenean oderat . Iuno Aenean oderat quia Aeneas Troianus fuit. Iuno Troiam oderat quia Paris Venerem pulcherrimam esse dixit et non Iunonem. Iuno Carthaginem amabat. Carthago erat urbs Africae. Quodam die Aeneas cum sociis a Sicilia ad Italiam navigabat. Iuno regem ventorum vocavit. Rex ventorum magnam tempestatem ad Troianos misit. Aeneas timebat. Multi socii Aeneae in tempestate mortui sunt. Aeneas non mortuus est sed tristissimus erat. Aeneas et socii ad Africam advenerunt. Aeneas nunc per terram ignotam ambulabat. Venus, mater Aeneae, sicut venatrix advenit et Aenean adiuvavit. Venus narravit Aeneae de Carthagine et de regina, Didone. Aeneas Carthaginem vidit. Carthago erat urbs pulcherrima! Aeneas templum Iunonis vidit. In templo picturae de bello Troiano erant. Aeneas laetissimus erat. Advenit Dido, regina Carthaginis, et Aenean vidit. Laetissima erat! Dido magnam cenam in honore Aeneae et sociorum fecit. Cupido, deus amoris, in cena advenit. Per Cupidinem, Dido Aenean amare coepit. Tandem Dido Aenean de bello Troiano rogavit.

LIBER SECUNDVS

[audio:https://www.latinisator.ch/wp-content/uploads/2019/04/Magister-Craft-Aeneis-Liber-II-Aeneis-Liber-Secundus-1.mp3|titles=Aeneidos Liber Secundus]

Aeneas tristis fabulam narravit. “Post decem annos Graeci ab urbe Troia navigaverunt. Sed Graeci equum ligneum reliquerunt. Nescivimus equum dolum esse. Equum in urbem portavimus. Illa nocte Graeci ex equo venerunt. Alii Graeci in urbem intraverunt. Eram domi cum familia. pater meus, nomine Anchises, erat senex et infirmus. Audivi magnum clamorem et in tectum domus ascendi. In urbe incendium et milites Graecos vidi. In urbem cucurri et cum Graecis pugnabam, sed milites vincere non poteram. Itaque ad regiam cucurri, quia regi auxilium dare volebam. Sed Pyrrhus, filius Achillis, regem iam interfecerat. Itaque domum redii. Pater meus Anchises e Troia exire nolebat, sed subito flammas magicas in capite Ascanii, filii mei, vidit. Pater ‘hoc est signum bonum’ dixit et exire paravit. Cum familia ad portum cucurri, sed uxorem amisi. Uxor mea, nomine Creusa, interfecta est et miserrimus eram. Cum familia et sociis ad montes cucurrimus.”

LIBER TERTIVS

[audio:https://www.latinisator.ch/wp-content/uploads/2019/04/01-Magister-Craft-Aeneis-Liber-Tertius.mp3|titles=Aeneidos Liber Tertius]
Aeneas narrat. “Postquam Graeci nos vicerunt. Ego et socii naves aedificavimus. Primum, ad Thraciam ivimus. Sed Thraci nunc amici Graecorum erant. Itaque, ad insulam Delum, navigavimus. Ibi erat oraculum dei Apollinis. Cum oraculo locutus sum et oraculum inquit: ‘Aeneas, matrem antiquam Troianorum petere debes.’ Pater meus Anchises inquit: ‘Troiani, ad insulam Cretam ire debemus. De Creta Troiani antiqui venerunt.’ Itaque ad insulam Cretam navigavimus. Sed paulo post pestilentia in urbem advenit et multos homines interfecit. Itaque ab insula Creta navigavimus. Tum ad insulas Strophades ubi habitabant Harpyiae, pars femina pars monstrum, ivimus. Una Harpyia mihi inquit, “Italiam invenies quando mensas comedes.” Subito ab insula navigavimus et ad urbem Epirum in Graecia venimus. Epirus ab Heleno, filio Priami, regnabatur. Helenus inquit, ‘Troiani, estis nunc prope Italiam, sed primum multa pericula subire debetis. Nolite ad insulam Siciliam navigare. Sicilia a monstris habitatur. Post multam malam fortunam, Italiam invenietis.’ Tristes et fessi ex urbe Epiro ad Italiam navigavimus. Tum Siciliam advenimus et timebamus. Postero die, Cyclopes in insula invenimus. Ad naves cucurrimus et iterum navigavimus. Tandem advenimus urbem Drepanum in Sicilia. Sed pater meus mortuus est. Tum iterum navigavimus et magna tempestas nos ad urbem Carthaginem portavit.”

LIBER QVARTVS

[audio:https://www.latinisator.ch/wp-content/uploads/2019/04/01-Magister-Craft-Aeneis-Liber-Quartus.mp3
|titles=Aeneidos Liber Quartus]
Iam Dido Aenean valde amabat. Dido coniugem non habebat quia mortuus est. Soror Didonis erat Anna. Anna dixit Didonem amare Aenean posse. Dido laeta erat. De monte Olympo Iuno et Venus spectabant. Iuno et Venus volebant Aenean Didonem in matrimonium ducere. Postero die inter venationem magna tempestas advenit. Dido et Aeneas in speluncam propinquam intraverunt. In spelunca Iuno et Venus occulte erant. Dido putavit se in matrimonium ductam esse. Fama, dea perniciosissima, per urbes potentes celeriter currebat. Fama omnibus nuntiabat Didonem esse coniugem Aeneae. Reges urbium irati erant. Postea Mercurius de monte Olympo ad Aenean celeriter volavit et Aeneae dixit: “Quid facis, Aeneas?! Iuppiter me tibi misit. Ad Italiam navigare debes, Aeneas!” Aeneas timebat et naves quam celerrime parare coepit. Aeneas iram Didonis timebat, itaque volebat nocte discedere. Sed Fama iam ad Didonem advenerat. Dido per totam urbem saeviebat. Tum Dido Aenean prope naves invenit et dixit: “Putabasne te me deludere posse? Te et socios tuos servavi! Non etiam mihi ploras, perfide?” In media sententia, exiit. Dido sororem vocavit et “soror Anna,” inquit, “me debeo liberare amore. Itaque tu aedifica mihi magnum rogum. Res Aeneae incendere volo. Tum collige mihi magicas herbas.” Anna subito magnum rogum aedificavit. Paulo post Anna in vallem propinquam ad herbas colligendas iit. Dido rogum ascendit et gladio Aeneae se interfecit. Anna sororem mortuam invenit. Iris, dea arcus, animam Didonis liberavit.