Go, Igo, Baduk, Weiqi (囲碁)
≡ Menu

Iden des März (Idus Martiae)

Salvete plurimum!
Nomen mihi est Magister Craft.
Hodie fabulam de Idibus Martiis discetis.
Olim erat vir nomine Gaius Iulius Caesar.
Caesar fortis et sapiens erat.
Maximus dux exercitus erat.
Sed senatoribus Caesar non placebat.
Minime.
Senatores Caesarem timebant.
Senatores putabant Caesarem regem esse velle.
Itaque, senatores Caesarem interficere volebant.
Idibus Martiis Caesar domi cum uxore erat.
Illo die in curiam ire debebat.
Caesar ire nolebat.
Illo die Caesar aegrotabat.
Uxor etiam illa nocte somnium malum habebat.
In somnio domus Caesaris cecidit et
Caesar a viris interfectus est.
Uxor timebat.
Advenit amicus Caesaris.
Et paulo post Caesar cum amico ad curiam iit.
Haruspex Spurinna Caesarem monuit.
„Caesar! Caesar! Cave Idus Martias!“
Sed Caesar risit.
In curia Cimber Caesarem pulsavit.
Caesar dixit, „Ista quidem vis est!“
Et fere omnes senatores Caesarem confoderunt.
Caesar interfectus est.
Parricidium fuit.
Postea populus Romanus valde tristis erat.
Populus curiam incendit.
Ecce finis fabulae Iduum Martiarum.
Valete!
Cavete!