www.latinisator.ch

Nuntii latini (5.2.2010)


Quelle: www.yleradio1.fi/nuntii/
Lateinische Nachrichten?

Americani arma vendituri

Regimen Civitatum Americae Unitarum Taivaniae arma et aliud belli instrumentum venditurum est. Quod consilium moderatores Sinenses, quippe qui Taivaniam pro sua provincia haberent, aegerrime tulerunt dicentes talem mercaturam necessitudinibus Americanorum et Sinensium magno detrimento fore. Censent enim securitatem suam nationalem, si illud negotium ad effectum perfectum sit, in periculum vocatum iri. (Reijo Pitkäranta)

*

Forum ab oeconomia mundi

Forum ab oeconomia mundi, quod dicitur, septimana vergente Davone, in oppido Helvetiae, conventum habuit. Rerum periti arbitrabantur recessione nummaria effectum esse, ut potentia oeconomica e terris occidentalibus in orientem transiret: Asiam iam in rebus oeconomicis partes principales agere. Futuro autem tempore eas civitates, quae opibus oeconomicis aut naturalibus valerent, ut Quataria et Africa Australis, ad gradum fortunae ceteris superiorem ascensuras esse. (Reijo Pitkäranta)

*

Toyota detrimentum fecit

Toyota, societas Iaponiensis autocinetis fabricandis, his septimanis magnam iacturam negotiorum fecit. In causa est vitium technicum in pedali accelerationis vehiculorum eius repertum. Qua re cognita multas miliones autocinetorum huius notae ad reficiendum revocari necesse erat. Neque directores Toyotae abstinere potuerunt, quominus se peccasse faterentur et a clientibus suis veniam erroris peterent. (Reijo Pitkäranta)

*

Lacuna nigra remotissima

Astronomi in observatorio meridionali Europae laborantes in spatio cosmico lacunam nigram invenerunt, quae a nobis remotior est quam ulla alia antea nota. Magnitudine inter lacunas eiusdem generis secundum locum obtinet et massa sua quindecim partibus maior est quam Sol. Constat lacunam nigram tum oriri, cum stella propter suam gravitationem collabitur. (Reijo Pitkäranta)

*

Dani vita sua contentissimi

Commissio Unionis Europaeae percontationem faciendam curavit ad sciscitandum, quam felices cives cuiusque terrae Europae se esse putarent. Ex hoc eurobarometro apparuit homines condicione vitae suae contentissimos in Dania, deinde in Suetia Nederlandiaque inveniri, cum Finni in hac comparatione quarto loco positi essent. Qui autem in Bulgaria Hungaria, Graecia, Dacoromania vivunt, sorte sua minime contenti esse videntur. (Reijo Pitkäranta)

*

Helsinkium, urbs nivium

Hac hieme in urbe Helsinki tantopere ninxit, ut omnes viae et plateae acervis nivium complerentur. Quae rerum condicio imprimis operae auxiliariae officit, cum vehicula variis calamitatibus succurrentia prae obstaculis nivosis vix eo, quo intendunt, pervenire possint. Neque everricula publica ad vias purgandas sufficiunt, quam ob rem curatores urbis incolas Helsinkienses hortati sunt, ut ultro palam arriperent et in nivibus egerendis auxilium ferrent. (Reijo Pitkäranta)

Quelle: www.yleradio1.fi/nuntii/
Lateinische Nachrichten?